- POSTULATIO
- POSTULATIOin Communione Romana dicitur unanimispetitio, quâ is, qui secundum Canones vel ad Clerum, vel ad dignitatem Ecclesiasticam, etiam regularem, assumi non potest, ex dispensatione tamen et gratia, causâ congnitâ, a Superiori admittitur. Quod cum adversetur iuri communi, ideo concordi omnium calculô fieri debet, cap. 3. et 4. de postul. praelat. extr. adeo ut si concurrat postulatio cum electione, duplô maior debeat esse postulantium, cap. bonae eod. in eo tamen differunt, quod postulatio ex mera libertate superioris pendeat, cap. 5. eod. etc. A'postulando: Dicitur autem postulari in genere, qui communi Cleri et Populi decretô ad Episcopatum eligitur, apud Gregor. M. l. 5. Ind. 2. Ep. 51. 52. 89. et l. 11. Ep. 14. alibique; Maxime vero postulari dicebantur, qui ex aliena parochia erant, cum id non liceret, nisi ex cessione, ut loquitur idem, l. 4. Ep. 19. i. e. licentiâ sui Episcopi. Is enim invaluerat mos, ut Episcopi ex alienis Ecclesiis non assumerentur, ut est in Decretali Caelestini Pontif. c. 18. et apud Nicolaum Pontif. Ep. 54. e quibus Iohan nes VIII. Pontifex pro Ecclesia Heduensi, in Tabulario eiusdem Ecclesiae: Decernimus, inquit, et regulariter ordinamus, ut deinceps nemo Regum vel aliqua persona vobis superponere vel ordinare, aut successoribus vestris praesumat, nisi ex filiis ipsius Ecclesiae, secundum scripta Canonum, quam Clerus elegerit et populus proclamaverit si in ea dignus reperiri potuit. Quod si in ea, quod forte accidere non credimus, inventus non fuerit, unanimi eorum consiliô tam Cleri, quam Populi, de aliis dignissimus expetatur. Car. du Fresne Glossar. Hinc Postulati Administratores etc. At Postulatitii, Gladiatorum genus, vide supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.